ISENBRANDUS

ISENBRANDUS
ISENBRANDUS
fil. Warini, Alemanniae Principis vel Altorfii Comitis, Eberhardo Alsatiae Duce, secundum quosdam geniti, ex ux ore Irmentrude, sorore Hildegardis Imperatricis, unâ vice duodecim fillos suscepisse dicitur: qui, cum pro catulis eos mater suae Famae timens exponere voluisset, a patre, mirâ Dei providentiâ servati sunt. Ex his praecipuus Welfo (hinc enim nomen Welforum s. Guelforum, quae vox catulum denotat) Comes Altorfi et Regensburgi nominatur: Pater Iudithae, uxoris Lud. Pii et Conradi Comitis. Hoc natus est Conradus Dux partium Rhaeticarum et Iurensium, Comes Lingonum, Regum Burgundiae conditor, et secundum alios Ethico vel Henr. a quo propago Comitum Altorfi gens, cui in Welfo Ducatus Bavariae accessit. Defecit familia in Welfo III. cuius soror Cunigundis nupta Azoni Atestino, in illam gentem nomen et ius Welficum intulit. Vide eund. Sylloge, Geneal. et infra in voce Welfi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”